1. Gloss begins f.1a.
Or(igenes). Deus ad benefaciendum promptus est.
f.1b. Text
2. f.150b Gloss on Lamentations
Pascasius. Sunt cantica canticorum sunt et lamentationes lamentorum.
Ends on f.205b.
f.206 is a slip, in another hand, of cent. xiii, containing the following rhyming poem - a Crusaders' hymn - written as prose.
Inter trenos Ieremie
uere lugent Syon uie
quod non sit sollempni die
qui sepulcrum uisitet
uel casum resuscitet
huius prophetie
Contra quod propheta scribit
quod de syon lux exibit:
nunquid ibi lex peribit
nec habebit uindicem
ubi Christus calicem
passionis bibit?
Lignum crucis
signum ducis
sequitur exercitus,
quod non cessit
sed processit
in ui sancti spiritus.
Ad portandum honus Tyri
nunc deberent fortes uiri
uires suas experiri
qui certant cotidie
laudibus militie
gratis insigniri
Sed ad pugnam congressuris
est athletis opus duris
non mollitis epicuris:
non enim qui pluribus
cutem curant sumptibus
emit deum (l. deus?) pluris.
Lignum crucis, etc.
Noui rursum philistei
capta cruce crucis rei
receperunt archam dei
archam noui federis
rem figure ueteris
post figuram rei
Sed cum constet quod sunt isti
precursores antichristi
quibus Christus uult resisti;
quid qui non restiterit
respondere poterit
in aduentu Christi?
Lignum, etc.
Crucis spretor crucem premit
ex quo fides pressa gemit
in uindictam quis non fremit?
quanti fidem estimat
tanti crucem redimat
si quem crux redemit.
Lignum, etc.
Quibus minus est argenti
pura fide sint contenti
satis est dominicum
corpus ad uiaticum
fidem defendenti.
Lignum, etc.
Christus tradens se tortori
mutuauit peccatori:
si peccator non uis mori
propter pro te mortuum
male solues debitum
tuo creditori.
Lignum, etc.
Digne potest indignari
cui declinas inclinari
dum in crucis torculari
pro te factus hostia
tibi tendit brachia
nec uis amplexari.
Lignum, etc.
Cum attendas ad quod tendo
crucem tollas, et uouendo
dicas 'Illi me commendo'
qui corpus et animam
expendit in uictimam
pro te moriendo.
Lignum, etc.
On the verso are scribbles of cent. xv.
Nouerint uniuersi per presentes nos Ricardum Alane.
Nouerint uniuersi per presentes nos Alanum Povntenay.
and
Amen quod Gloucestre.